Tunc inscripsit testamentum Herodes, et Antipatrem futurum regem instituit, et Herodem, qui cognominabatur Antipas substituit Antipatri. Antipater vero intolerabile odium populi excepit, cunctis scientibus quod fratribus suis conseruisset calumnias. Ob hoc etiam pater jam eum non recto oculo aspiciebat. Ad haec etiam Antipater molestus erat patri, quod fratrem sibi substituerat, eo quod ad filios ipsius Antipatris regnum transire noluisset. Alia quoque major causa invidiae orta est ei in patrem. Nam pupillos filiorum, quos occiderat paterna dilectione fovebat, aliis nepotibus suis eos copulans in matrimonio. Erant autem, secundum Josephum, parvuli relicti de Aristobolo, Herodes Agrippa, qui Jacobum occidit gladio, et Herodias, quam post Herodes Antipas abstulit Philippo fratri suo. Timuit ergo Antipater, ne ad pupillos fratrum suorum quandoque regnum revocaret Herodes, quia eos ex parte matris contingebat. Commovit etiam Pheroram in odium Herodis, adeo ut Pheroras secederet a fratre, et habitaret in terra, quae concessa ei fuerat trans Jordanem. Ipse vero etiam, patre volente, quibusdam excogitatis occasionibus Romam properavit, efficacissimum venenum a quadam venefica Arabica comparans, et apud uxorem Pherorae reponens, quod interim, dum ipse abesset, per ministrum quem conduxerat, patri propinaretur.